- SAMBUCA
- SAMBUCAtriquetrum instrumentum fuit rusticum, imparibus longitudine fidibus, Iunio acuti soni et arguti, terrachordum, Athen. a Sanbyce inventore, Dion. potius a voce Hebr. Sabbeca, Scalig. cuius mentio sit Dan. c. 3. v. 5. Quo tempore audietis sonum cornu, fistulae, citharae, Sambucae, psalteriorum etc. Vide quoque v. 7. 10. 15. Eâ mulieres ludebant, hinc Sambucinae, Liv. l. 39. c. 6. Sambucistriae appellatae> quas victâ iam Asiâ, cum luxus omnia Romae occupare inciperer, convivis adhibitas fuisse tradit, ibid. Tunc Psalteria, Sambucistriaeque et convivalia Ludionum oblectamenta addita epulis> Cum prius mos esset epularum, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibias, clarorum virorum laudes atque virtutes, Cic. Tuscul. l. 4. seu, ut fides ac tibiae adhibcrentur, in hortamen virtutis, Quintilian. Institut. Orator. l. 1. c. 14. Vide Laut. Pignorium Comm. de Servis. Eaedem et Sambucae appellatae, apud Spartian. in Hadriano c. 26. In convivio tragoedias, comoedias, Atellanas, sambucas, lectores, Poetas, pro re semper exhibuit. Ubi Sambucae, inquit Salmas. non sunt instrumenta illa Musica vulgo nota, sed Musicatiae mulieres, quae illô instrumentô ludebant. Sic Sambucum, pro Sambucicine, legimus apud Martianum Capellam de Philologiae Nupt. l. 9. Psaltas, cordacistas, sambucos, hydraulas, per totum orbem, ad commodum humanae utilitatis inveni. Sed et Sambuca currus species, vide supra Sabuta. Item machina bellica, in Glossis Graeco-Lat. Vide hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.